Hľadaný výraz: Lk 17,7-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, 8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.

1

mail   print   facebook   twitter